Epistola Catholica Judae*

Caput 1: Versus 6

Angelos vero.Et vere non sunt imitandi qui Jesum non verum Deum, sed hominem de utroque sexu genitum mentiuntur. Si enim angelis peccantibus non pepercit, nec hominibus superbientibus parcet.Non servaverunt suum principatum.Sic homines, qui non servant principatum quo per gratiam adoptionis filii Dei sunt effecti. Sed relinquunt domicilium, id est unitatem Ecclesiae, in qua renati sunt, vel sedes regni coelestis quas accepturi erant, si fidem servarent, et ante judicium graviter et gravius in universali judicio damnabit.Vinculis aeternis.Id est superbia et corde impoenitenti. Vel sententia divina quae eos in perpetuum coarctabit Vel vinculum est cupiditas infimarum rerum, qua vincti ad superiora reverti non possunt.
(* Traductions européennes)